- LIVREA Italis
- LIVREA Italis, LIUREE Gallis, LIBEREY Germanissynthesis est colorum, quâ nobilium familiarum servitia excoluntur, ipsaeque familiae a se in vicem discernumtur: quem morem a Circi olim factionibus et coloribus profluxisle credunt eruditi, Eius Seneca meminit Ep. 95. Agmina exoletorum per colores nationesque distimcta, et Petron. apud quem, in Trimalcionis famliia Edit. Gensali de Salas p. 15. Edit. Bosch c. 28. in aditu ipso stabat ostiarius prasinatus cerasino succinctus cmgulo, atque in lance argent ea pisum purgabat: qui color apud Tramalcionem in pretio fuit. Nam paulo ante inducitur pilâ prasinâ ludens. Vide Octav. Ferrar. de re Vist. passim, parte inprimis 2. l. 1. c. 11. ubi rutgersium per Trechedipna, quorum Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 67. meminit, vestes has peculiaribus familiarum coloribus distinctas, intelligentem, reprehendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.